Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

< Dokument zurück | | Dokument vor >

C. IV. Non solum in maioribus sed etiam in minoribus furtum conmittitur.

Fur autem non solum in maioribus, sed in minoribus
etiam iudicatur. Non enim, quod furto ablatum est, sed
mens furantis attenditur. Quomodo in fornicatione non
idcirco diuersa sit fornicatio si mulier pulcra aut
deformis, ancilla aut ingenua, paupera aut opulenta sed
qualiscumque illa fuerit, una est fornicatio ita in furto,
quantumcumque quis abstulerit, furti crimen incurrit.

< Dokument zurück | | Dokument vor >