Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | | Dokument vor >

QUESTIO III.

GRATIANUS.
Tertio queritur, an ex mulieris confessione iste sit condempnandus?
In quo primum uidendum est, an mulier sacerdotem
accusare ualeat? Quod sacris canonibus omnino uidetur esse
prohibitum. Generaliter enim statutum est ex decretis Fabiani
Papae, ut sacerdotes Domini non accusent, nec in eos testificentur,
qui sui ordinis non sunt, nec esse possunt. Mulieres
autem non solum ad sacerdotium, sed nec etiam ad diaconatum
prouehi possunt, unde nec sacerdotes accusare, nec in eos testificari
ualent. Legibus quoque cautum est, ut ob uerecundiam sui
sexus mulier apud pretorem pro alio non intercedat, nisi forte
suas uel suorum iniurias persequi maluerit. Hec autem, que
nec suas, nec suorum iniurias persequitur, ad hanc accusationem
admitti non debet. §. 1. Econtra qui iudicis personam gerere
ualet ab accusatoris offitio non remouetur. Mulieres autem in
ueteri testamento populum iudicasse, quicumque librum Iudicum
legerit ignorare non poterit. Non itaque ab accusatione remoueri
possunt quas etiam iudicis personam frequenter gessisse
constat, nec ulla serie diuinarum scripturarum ab accusatione
prohibentur. §. 2. His ita respondetur: In ueteri lege multa
permittebantur, que hodie perfectione gratiae abolita sunt. Cum
enim mulieribus permitteretur populum iudicare, hodie pro peccato,
quod mulier induxit, ab Apostolo eis indicitur uerecundari,
uiro subditas esse, in signum subiectionis uelatum caput habere.
Que ergo his omnibus uiro subiecta ostenditur, cui pro alio
postulare non conceditur, ad accusationem admittenda non uidetur.


§. 3. Econtra, quamquam passim et indifferenter ad accusationem
mulier non admittatur, sunt tamen quedam crimina,
quorum accusationem mulier subire non prohibetur.
Unde in libro Codicis [IX., tit. 1. l. 12.] Inp. Diocletianus
scribit, dicens:

< Dokument zurück | | Dokument vor >