C. IV. Lesae maiestatis, et publicorum iudiciorum, et symoniae accusatio equaliter proponatur.
Sane quisquis hanc sanctam et uenerandam antistitissedem pecuniae interuentu subisse, aut si quis, ut alterum
ordinaret uel eligeret, aliquid accepisse detegitur, ad instar
publici criminis et lesae maiestatis accusatione proposita, a
gradu sacerdotis retrahatur. Nec hoc solum deinceps
honore priuari, sed perpetuae quoque infamiae dampnari
decernimus, ut facinus quos par coinquinat et equat,
utrosque similis pena comitetur.
Gratian. Cum autem sacris canonibus accusationes omnino
submoueantur, quas leges seculi non asciscunt, e diuerso
uidentur admittendae que legibus seculi non prohibentur. Verum
hoc non infertur. Quicumque enim clericorum nuptias sacris
canonibus contrahere prohibentur, et legibus inperatorum. Non
autem consequenter omnium copulam leges admittunt, quorum
coniunctionem sacri canones non prohibent; legibus enim soli
cantores et lectores, canonibus autem etiam acoliti uxores ducere
possunt. Quamuis igitur sacris canonibus submoueantur accusationes,
quas leges seculi non asciscunt, non ideo consequenter
recipiuntur quascumque leges principum admittunt. §. 1. Sed
(sicut circa huius operis initium premissum est) tociens legibus
inperatorum in ecclesiasticis negociis utendum est, quociens sacris
canonibus obuiare non inueniuntur. Unde aut specialiter sacris
canonibus mulier ab accusatione lesae maiestatis et symoniae
ostendatur prohibita, aut premissis rationibus ad huiuscemodi
accusationem admittenda probatur. §. 2. Nec quisquam
distinguere querat, ad aliorum, non ad sacerdotum accusationem
in hoc casu symoniae mulieres esse admittendas. Cum enim generaliter
legibus hoc eis permissum inueniatur, nisi quis specialiter
aliqua lege hoc prohibitum ostenderit, eius distinctio locum non
habebit. Verum, cum contra regulas generales quedam crimina
specialiter excepta sint, in quibus mulieri accusare permittitur,
inter que fornicatio non numeratur, patet, quod huius accusatio
duppliciter infirmatur, et quia fornicationis crimen intendit, et
quia, dum de se confitetur, super alienum crimen ei credi non
oportet.
Unde Iulius Papa scribit, [in decretis, c. 18.,] dicens: