Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

< Dokument zurück | | Dokument vor >

C. I. Sine concilii examine presbiter uel diaconus non deiciatur.

Sexta actione conperimus, Fragitanum Cordubensis
ecclesiae presbiterum iniuste olim a pontifice suo deiectum,
et innocentem exilio condempnatum. Quem rursus ordini
suo restitutum esse, id denuo aduersus presumptionem


uestram decreuimus, ut iuxta sanctorum Patrum sinodalem
sententiam nullus uestrum sine concilii examine
quemlibet presbiterum uel diaconum deiciendum putet.
Nam multi sunt, qui indiscussos potestate tirannica,
non auctoritate canonica dampnant. Et sicut nonnullos
gratia fauoris sublimant ita quosdam odio inuidiaque
humiliant, et leui opinionis aura condempnant
quorum crimen non approbant. Episcopus enim sacerdotibus
ac ministris solus honorem dare potest, solus
auferre non potest. Si enim hi, qui in hoc seculo a
dominis suis honorem adepti sunt libertatis, in seruitutis
nexum non reuoluuntur, nisi publice apud pretores tribunali
foro accusati fuerint, quanto magis hii, qui diuinis
altaribus consecrati honore ecclesiastico decorantur? Qui
profecto nec ab uno dampnari, nec uno iudicante poterunt
honoris sui priuilegio exui, sed, presentati sinodali
iudicio, quod omnino de illis canon preceperit oportet
diffiniri.

< Dokument zurück | | Dokument vor >