C. IV. Non propter culpam, sed propter memoriam facti pecus occiditur, ad quod mulier accedit.
Mulier que accesserit ad omne pecus ascendi ab eo,interficietis mulierem et pecus; morte moriatur. Rei
enim sunt. §. 1. Queritur, quomodo sit reum pecus,
cum sit irrationabile, nec ullo modo capax legis est?
Item: Pecora inde credendum est iussa interfici, quia
tali flagitio contaminata indignam refricant facti memoriam.
II. Pars. Gratian. De furiosis autem euidentissime scribit
Augustinus in libro questionum ueteris et noui testamenti,
[qu. 2. in fine] ita dicens: