Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

< Dokument zurück | | Dokument vor >

C. V. Culpa non necessitate, sed uoluntate reum constringit.

Aliquos scimus subito dementes factos ferro, fuste, lapidibus,
morsibus, multos nocuisse, quosdam et occidisse,
captos autem industria et iudiciis oblatos minime reos
factos, eo quod non uoluntate, sed inpellente ui nescio qua
hec gesserint nescientes. Quomodo enim reus constituitur
qui nescit quod fecerit?

< Dokument zurück | | Dokument vor >