Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

< Dokument zurück | | Dokument vor >

C. I. Presbiter, qui confitetur, se ante ordinationem corporaliter lapsum, postea non offerat.

Qui admiserit corporale peccatum, et hic postea
presbiter ordinatus est, si confessus fuerit quod ante ordinationem
suam peccauerit, non quidem offerat, maneat
autem in aliis offitiis propter eius studii utilitatem. Cetera
uero, peccata censuerunt plurimi etiam ordinatione priuari.
Quod si de his non fuerit confessus, nec aliquibus
potest manifeste conuinci, huic ipsi potestas de se est
conmittenda. Similiter et diaconus, si in eodem culpae
genere fuerit inuolutus, sese a ministerio cohibebit.

< Dokument zurück | | Dokument vor >