Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

QUESTIO III.

GRATIANUS.
Sed adhuc obicitur, qui ingressuri monasterium pecunias
tribuunt, non propositum religionis, sed participationem stipendiorum
ecclesiae emunt. Temporalia ergo non spiritualia ementes,
nequaquam symoniaci habendi sunt. §. 1. His ita respondetur:
Non solum qui spiritualia, sed etiam qui temporalia eis annexa
precio accipiunt symoniaci iudicantur. Unde Malachias loquens
ex persona Domini: "Quis est," inquit, "in uobis, qui claudat ostia
et incendat altare meum gratuito? Non est uoluntas mihi in uobis,
dicit Dominus exercituum, et munus non suscipiam de manu
uestra." Ostia claudere non est sacri muneris offitium, sed tantum
sibi adiunctum.
Item Gregorius scribit uniuersis Yspanis Episcopis:

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >