Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

< Dokument zurück | | Dokument vor >

C. VIII. Quare euangelio non prohibeatur, inuestitura ecclesiae a laicis fieri.

Item Urbanus [II.] Episcopus, seruus seruorum Dei, dilecto
filio L. Preposito ecclesiae sancti Vincentii apud Ticinum,
salutem et apostolica benedictionem.
Saluator predicit in euangelio, circa finem seculi pseudochristos
et pseudoprophetas surgere et multos seducere,
et fideles suos in mundo multas habituros pressuras, sed
tamen portas inferi non preualituras. Proinde (ut ait
Apostolus, oportet esse hereses, ut qui probati sunt manifesti
fiant) oportet nos cum Propheta ex aduerso consurgere,
et murum pro domo Israel opponere, et cum Apostolo
per multas tribulationes intrare in regnum Dei,
quoniam non sunt condignae passiones huius temporis ad
futuram gloriam, que reuelabitur in nobis. §. 1. Igitur,
quia innotuisti nobis, quod tibi obicitur, utrum uendere
ecclesiasticam rem symoniacum sit, hoc symoniacum esse
patenter colligitur ex hoc, quod B. apostolus ait Symoni:
"Pecunia tua tecum sit in perditione quia existimasti donum


Dei pecunia possideri." Donum Dei quippe est Spiritus
sanctus, et donum Dei est res ipsius ecclesiae oblata.
Et, si bene animaduertis, Symon magus, qui ad fidem accessit,
non Spiritum sanctum quo erat ipse indignus
(quoniam, ut scriptum est, Spiritus sanctus disciplinae
effugiet fictum), sed donum eius emere uoluit, ut ex uenditione
signorum, que per eundem fierent, multiplicatam
pecuniam lucraretur. Nec Apostolus emptionem Spiritus
sancti (quam bene fieri non posse nouerat), sed ambitionem
questus talis et auaritiam, que est ydolorum seruitus, in
eodem Symone exhorruit et maledictionis iaculo perculit.
Quisquis igitur res ecclesiasticas (que Dei dona
a Deo fidelibus, et a fidelibus Deo donantur, queque
ab eodem gratis accipiuntur, et ideo gratis dari debent)
propter sua lucra uendit uel emit, cum eodem Symone donum
Dei pecunia existimat possideri. Ideoque, qui
eas non ad hoc, quod institutae sunt, sed ad propria
lucra munere linguae, uel indebiti obsequii, uel pecuniae
largitur uel adipiscitur, symoniacus est, cum principalis
intentio fuerit Symonis sola pecuniae causa, auaritia
uidelicet, id est ydolatria, ut ait apostolus Paulus.
Alioquin cur sinodus Calcedonensis DCXXX. episcoporum
procuratorem uel defensorem ecclesiae, uel quemquam
regulae subiectum adeo per pecuniam ordinari prohibet,
ut interuentores quoque tanti sceleris anathematizet, nisi
quod eosdem symoniacos iudicet? Quod si prefati milites
ecclesiae ob huiusmodi scelus taliter percelluntur, nemo
sapiens negabit, non militantes ecclesiae multo dampnabilius
ob hanc causam, id est uenditionis uel emptionis, debere
percelli. Sed beatus predecessor noster Pascalis
de consecratione affirmat, quod quisquis eorum alterum uendiderit,
sine quo alterum non prouenit, neutrum non
uenditum derelinquit, ac per hoc eum, qui rem ecclesiae
uendit uel emit, symoniacum esse intelligit. §. 2.
In nomine uero procuratoris intelligit prefata synodus
quemlibet ecclesiasticarum rerum amministratorem, ut, uerbi
gratia, prepositum, yconomum, uicedominum; defensoris
nomine aduocatum siue castaldum, et iudicem; in subiecto
regulae archipresbiterum, archidiaconum, canonicum,
monachum uel quemlibet mancipatum ecclesiastico
offitio. §. 3. Quod uero Spiritum sanctum, quantum in se
est, uendat uel emat qui preposituram uel huiusmodi aliquid
uendit uel emit, audi Augustinum super Iohannem:


"O quot preposituras secernunt! Alterum prepositum
habet Cartagini Primianus, alterum in
Mauritania Rogatus, alterum habet in Numidia ille uel
ille, quos iam nec nominare sufficimus. Circuit ergo
aliquis emere columbam; unusquisque laudat prepositum
suum, quod uendit, etc." Ecce uenerabilis Augustinus,
de prepositurae distractione agens, in nomine columbae
sancti Spiritus uenditionem uel emptionem accipit, sicut
et omnes huius euangelici capituli tractatores. §. 4. Pensandum
uero est, qua pena mulctentur qui iam Deo et ecclesiae
suae oblata uendunt uel emunt, si cum flagellis eiecti sunt a
templo Dei qui que Deo erant offerenda uendebant uel
emebant. Si de offerendorum uenditoribus uel emptoribus
dictum est: "Vos fecistis domum patris mei domum
negotiationis et speluncam latronum:" quid dicetur de ecclesiae
iam oblatorum uenditoribus uel emptoribus?
§. 5. Et ne quis insanus obiciat, merito hoc Dominum tam
acerbe uindicasse, quia tunc illa in Dei templo uendebantur,
ecclesiasticae uero res modo extra templum distrahantur
attende superius Augustinum non terminantem
locum uenditionis uel emptionis prepositorum
sed tantum indefinite dicentem: "Circuit aliquis emere
columbam; unusquisque prepositum suum laudat quod
uendit;" non adiciens, in templum, uel extra templum.
Hec contra uenditores uel emptores rerum sacrarum
sufficiant.

< Dokument zurück | | Dokument vor >