Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. VII. Qui ecclesiastica beneficia emunt, ecclesias quoque emere probantur.

Item Pascalis Papa.
Si quis obiecerit, non consecrationes emi, sed res,
que ex consecratione proueniunt, penitus desipere
probatur. Nam cum corporalis ecclesia, ut episcopus,
aut abbas, aut tale aliquid sine rebus corporalibus
in nullo proficiat, sicut nec anima sine corpore corporaliter
uiuit, quisquis horum alterum uendit, sine quo
nec alterum prouenit neutrum inuenditum derelinquit.
Nullus ergo emat ecclesiam uel prebendam,
uel aliquid ecclesiasticum, nec pastellum, nec pastum antea
uel postea pro huiusmodi soluat.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

413/414
Gehe zu Spalte: