Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. IX. Ministri et seruitores ecclesiae absque ulla uenalitate ab episcopis ordinentur.

Item Alexander [II.] Episcopus, seruus seruorum Dei, Lucensis
ecclesiae clero et populo in perpetuum.
Ex multis temporibus hoc detestabile malum intra uestram
ecclesiam inoleuisse cognouimus, ut nulli umquam
clerico, quamuis religioso, quamuis scientia et moribus predito,
ecclesiasticum beneficium concederetur, nisi ei, qui
profano pecuniae munere illud emere studuisset, fiebatque
ecclesia et res eius ita uenalis, uelud quedam terrena et uilis
merces negotiatoribus ad uendendum exposita. Quod
malum quam detestabile, quantum Deo sanctisque sit
contrarium, et sacri canones docent, et fere omnibus manifestum
existit. Ista sentencia inuenitur in II. capitulo Calcedonensis
sinodi. §. 1. Calcedonense concilium namque
unum ex principalibus, simili pena condempnat eos,
qui ecclesiae beneficium interuentu pecuniae acquirunt,
et eos, qui sacram manus inpositionem (per quam Spiritus
sanctus confertur) mercari dinoscuntur. Utrosque enim
auctoritate inexpugnabili, illos a beneficio, istos a sacro
ordine iubet expelli. Unde humani generis redemptor
omnes ementes et uendentes de templo eiciens cathedras
uendentium columbas euertit, nummulariorum effudit es,
precepti sui auctoritate denuncians et dicens: "Nolite
facere domum patris mei domum negotiationis." §. 2. Illud


quoque in eodem facto sollicite considerate, quod per totum
textum sancti euangelii nusquam reperitur, Dominum tanta
seueritate, tam districta censura iustitiae peccantes corripuisse,
cum non solum eloquio increpans, uerum etiam facto
flagello de funiculis uerberans omnes eliminauit de templo,
aperte demonstrans, quod tales negotiatores non sicut ceteri
peccatores sunt corripiendi, sed a templo Dei, id est a
sancta ecclesia, longius sunt proiciendi. Nam sicut per
columbarum uenditores illi denotantur, qui sacram manus
inpositionem uendere conantur, sic per nummularios ecclesiastici
beneficii uenditores designantur, qui domum Dei
euangelio teste speluncam latronum efficiunt. §. 3. Quapropter
ego Alexander, sanctae Romanae ecclesiae et apostolicae
sedis episcopus, imo minister indignus, tot et tanta
mala in multis ecclesiis et maxime in Lucensi ecclesia ex
iniqua concupiscentia fieri conspiciens, ne sanguis iniquorum
a districto iudice de manu nostra requiratur, illa extirpare
et penitus eradicare decreuimus. Constituimus itaque et
presenti decreto firmamus (sicut olim nostri decessores
fecisse noscuntur), nullum deinceps episcoporum beneficium
ecclesiae (quod quidam canonicam, uel prebendas,
uocant seu etiam ordines) pro aliquo precio uel munere clericis
audeant umquam conferre, sed omnes ministros
et seruitores ecclesiae gratis et absque ulla uenalitate in
sancta ecclesia studeant ordinare. Nec eligant in domo
Domini qui maiores sacculos pecuniae conferant, sed eos,
qui moribus et scientia diuites pro offitio suo ipsam ualeant
sustentare ecclesiam. Constituimus et eodem modo
firmamus, ut nullus cuiuscumque gradus clericus pro ecclesiae
beneficio audeat aliquid conferre aut fabricae ecclesiarum
uel in donariis ecclesiarum, siue etiam quod
pauperibus sit tribuendum, quia (teste scriptura) qui
aliquid male accipit, ut dispenset bene, grauatur potius
quam iuuatur. Quod si aliquis, diuinorum preceptorum
et animarum salutis inmemor, prefatum beneficium ecclesiae
iniqua cupiditate ductus emere uel uendere temerario
ausu presumpserit, sicut in Calcedonensi concilio diffinitum
est, gradus sui periculo eum subiacere decreuimus, nec
ministrare possit ecclesiae quam pecunia uenalem fieri
concupiuit, et insuper terribilis anathematis mucrone perfossus,
nisi resipuerit, ab ecclesia Dei, quam lesit, modis
omnibus abscidatur.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

415/416
Gehe zu Spalte: