Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XV. Careat honore male acquisito, qui ecclesiastica beneficia per pecuniam inuenire temptauerit.

Item Innocentius Papa. [II. in Sinodo Romana,
cap. 2.]
Si quis prebendas, uel prioratum, seu decanatum,
aut honorem, uel promotionem aliquam ecclesiasticam,
seu quodlibet sacramentum ecclesiasticum, utputa
crisma, uel oleum sanctum, consecrationes altarium
uel ecclesiarum, interueniente execrabili ardore auariciae per
pecuniam acquisiuit, honore male acquisito careat, et
emptor atque uenditor, et interuentor nota infamiae percellantur,
et nec pro pastu, nec sub obtentu alicuius consuetudinis
ante uel post aliquid exigatur, uel ipse dare
presumat, quoniam symoniacum est; sed libere absque
diminutione aliqua collata sibi dignitate atque beneficio
perfruatur.
Gratian. De secunda questione et tertia quid sacri canones
diffiniant, auctoritatibus hinc inde in medium deductis
patefactum est.
< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

417/418
Gehe zu Spalte: