Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. I. De his, qui sacros ordines munerum acceptione dispensant.

Audiuimus, dilectissimi, quod nos audisse oportuit,
sed audisse profecto non libuit, quosdam scilicet esse sacrorum
ordinum professores, qui sub munerum datione uel
acceptione Dei ecclesias, uel earum beneficia sibi usurpant.
Quod quidem scelus uos iam non dudum acriter correxisse
uehementer admiramur; iuste enim uterque corripiendus
est et a sanctae liminibus ecclesiae submouendus, et qui pro
ecclesiae ambitu munera largitur, et qui ut ecclesiam
adeat quicquam presumit accipere. Iste quippe donum Dei
emere, hic autem uendere presumit. A sacrilegio quoque
hoc facinus non dispar dixerim, cum id, quod sponte et sacro
deliberationis arbitrio gratis fieri debuit, sub pecuniae
pactione causatur. Quare, fratres karissimi, que taliter facta
sunt curiose refellite, infecta prohibete, uestrisque iussionibus
resistentes digno anathematis uinculo percutere non
dubitate.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

411/412
Gehe zu Spalte: