Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. II. De his, qui ecclesias uel ecclesiastica beneficia uendunt.

Idem Rotomagensi Episcopo et Gallicis omnibus.
Si quis dator uel acceptor Dei ecclesias uel ecclesiastica
beneficia (que quidam prebendas uocant) sub pecuniae
interuentu susceperit, siue dando emerit, siue accipiendo
uendiderit, a Symonis non excluditur perditione. Sed si
perseuerans fuerit, perpetua mulctetur dampnatione. Nam
qui sub religionis obtentu Deo famulari uoluerit, si quid
acceperit, et meritum perdit, et beneficio accepto frustratur.
Rationis ergo uigore cogitur quod iniuste recepit
restituere, et quicquid turpis lucri gratia receperat non
tenere.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

411/412
Gehe zu Spalte: