Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XI. Qui gratiam, quam a Deo accipiunt, non gratis exercent, uenditores sunt columbarum.

Item Beda. [ad cap. 2. Ioannis]
Non solum uenditores sunt columbarum, et domum
Dei faciunt domum negotiationis, qui sacros ordines, largiendo
precium pecuniae, uel laudis, uel etiam honoris inquirunt;
uerum hi quoque, qui gradum uel gratiam in
ecclesia spiritualem, quam Domino largiente perceperunt,
non simplici intentione, sed cuiuslibet humanae causa retributionis
exercent contra illud Petri apostoli: "Qui loquitur,
quasi sermones Dei; qui ministrat, tamquam ex uirtute,
quam administrat Deus, ut in omnibus honorificetur
Deus." Quicumque ergo tales sunt, si nolunt ueniente
Domino de ecclesia auferri, auferant ista de actibus suis,
ne faciant domum Dei domum negotiationis.
Gratianus. Res ecclesiae, que uel ex consecratione proueniunt,
in suum ius uel ui, uel aliquo munere aliquem conuertere
non debere, docens sanctus Urbanus ait.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

417/418
Gehe zu Spalte: