Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. IV. Nec altaria, nec prebendas episcopis uendere licet.

Item ex Concilio Urbani Papae II. habito
Aluerniae.
Quesitum est de episcopis, qui altaria monasteriis data
frequenter redimi pecunia conpellebant, quia quidam symoniacae
prauitatis usus in Galliarum partibus iam diutius
inoleuit, ut ecclesiae uel decimae (que uulgari uocabulo
apud eos altaria nuncupantur) monasteriis datae sepius ab
episcopis sub palliata auaritia uenduntur, mortuis nimirum
seu mutatis clericis, quos personas uocant. Nos auctore
Deo uenalitatem omnem tam ex rebus quam ex ministeriis
ecclesiasticis propellentes hoc ulterius fieri auctoritate
apostolica prohibemus, sicut etiam prebendas omnes
uenundandas interdicimus. Porro quecumque altaria uel
decimas ab annis triginta et supra sub huiuscemodi
redemptione monasteria possedisse noscuntur, quiete deinceps
et sine molestia qualibet eis possidenda firmamus.
§. 1. Saluo utique episcoporum censu annuo, quem ex eisdem
altaribus soliti sunt habere.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

411/412
Gehe zu Spalte: