DISTINCTIO XCVI.
GRATIANUS.Illud autem Honorii Augusti, quod de electione summi Pontificis
supra constituisse legitur, nullius momenti esse probatur,
cum non solum de ordinibus, sed nec etiam de rebus ecclesiasticis
laicis legatur aliquando attributa disponendi facultas. Unde
quecumque a principibus in ordinibus uel in ecclesiasticis rebus
decreta inueniuntur, nullius auctoritatis esse monstrantur.
Unde Simacus Episcopus catholicae ecclesiae urbis
Romae in Sinodo residens dixit: