Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. IX. Regum et principum patres et magistri sacerdotes censentur.

Item ex epistola Gregorii [VII.] ad Hermannum
Metensem Episcopum, [lib. VIII. epist. 21.]
Quis dubitet sacerdotes Christi regum et principum
omniumque fidelium patres et magistros censeri? Nonne
miserabilis insaniae esse cognoscitur, si filius patrem,
discipulus magistrum sibi conetur subiugare, et iniquis
obligationibus illum suae potestati subicere, a quo credit
non solum in terra, sed etiam in celis se ligari posse et solui?

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

339/340
Gehe zu Spalte: