Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. VIII. Facta Pontificum inperator iudicare non debet.

Idem Lodouico Inperatori.
In scripturis narratur Constantinus inperator dixisse
"Vere si propriis oculis uidissem sacerdotem Dei, aut
aliquem eorum, qui monachico habitu circumamicti sunt
peccantem, clamidem meam explicarem et cooperirem
eum, ne ab aliquo uideretur." In quibus igitur, desiderantissime


fili, necessario commonemini, ut quemadmodum
fide et religione ac honoris parilitate ei adequari
uidemini, ita quoque humilitate atque deuotione equiparari
nichilominus anheletis, ita ut in nullo inferior eo, sed potior
inueniamini post exempla, qui talem se exhibuit ante
talia prorsus exempla. Sed hec quidem diximus,
cautos uos reddere cupientes, ut si de Domini sacerdotibus,
qui iure patres dicuntur, aliquid contigerit uos audire,
quod confusionem piis mentibus ingerat, non infronitum,
sed pudoratos filios Noe imitantes, patriam de reliquo
uerecundiam contegatis, ut affluenti, quemadmodum et illi,
benedictione repleri moderante Domino mereamini.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

339/340
Gehe zu Spalte: