Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. VII. A seculari potestate Pontifex prorsus nec solui nec ligari ualet.

Idem. [in eadem, paucis interiectis]
Satis euidenter ostenditur, a seculari potestate nec solui
prorsus, nec ligari Pontificem, quem constat a pio
principe Constantino (quem longe superius memorauimus)
Deum appellatum, cum nec posse Deum ab
hominibus iudicari manifestum sit. Sed et Theodosius
minor sanctae sinodo scribens dixit Ephesinae primae.
"Deputatus est igitur Candidianus, magnificentissimus
comes strenuorum domesticorum, transire usque ad sanctissimam
sinodum uestram, et in nullo quidem, quem faciendae
sunt de piis dogmatibus questiones seu potius expositiones,
communicare. Illicitum namque est eum, qui
non sit in ordine sanctissimorum episcoporum, ecclesiasticis
intermisceri tractatibus." (Et post pauca:) §. 1.
His itaque manifestis repertis aparet conministrum
Ignatium per inperialem tantummodo sententiam nullo modo
potuisse prorsus expelli. In cuius dampnatione quia presulum
quoque assensus est subsecutus, aparet fuisse
patratum id causa adulationis, non legitimae sanctionis.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

339/340
Gehe zu Spalte: