Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. VI. Nec inperator iura Pontificis, nec Pontifex iura regia usurpet.

Idem. [paulo inferius]
Cum ad uerum uentum est, ultra sibi nec inperator
iura Pontificatus arripuit, nec Pontifex nomen inperatorium
usurpauit, quoniam idem mediator Dei et hominum,
homo Christus Iesus, actibus propriis et dignitatibus
distinctis offitia potestatis utriusque discreuit, propria uolens
medicinali humilitate sursum efferri, non humana superbia
rursum in inferno demergi, ut et Christiani inperatores
pro eterna uita Pontificibus indigerent, et Pontifices pro
cursu temporalium tantummodo rerum inperialibus legibus
uterentur, quatinus spiritualis actio a carnalibus distaret
incursibus, et Deo militans minime se negociis secularibus
inplicaret, ac uicissim non ille rebus diuinis presidere
uideretur, qui esset negociis secularibus inplicatus.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

339/340
Gehe zu Spalte: