Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XVI. Ecclesias restaurare contritas, non pontifices persequi boni principis est.

Item Marcellus Papa Maxentio.
Boni principis est ac religiosi ecclesias contritas atque
conscissas restaurare, nouasque edificare, et Dei
sacerdotes honorare atque tueri. Unde sanctos apostolos
eorumque successores sub diuina contestacione constitutos
precepisse legimus, non debere fieri persecutiones, nec
inferri fluctuaciones, nec inuidere laborantibus in agro
dominico, nec expelli eterni regis dispensatores.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

345/346
Gehe zu Spalte: