DISTINCTIO XCVII.
GRATIANUS.I. Pars. Hoc capitulo patenter ostenditur, quod nec inperatori,
nec cuilibet laico licet decernere uel de electione Pontificis
uel de rebus ecclesiasticis. Quecumque autem ab eis constituta
fuerint, pro infectis habenda sunt, nisi subscriptione Romani Pontificis
fuerint roborata. Unde illud Honorii Augusti, ut supra
dictum est, uanum esse uidetur, quod contra auctoritatem sacrorum
canonum de electione summi Pontificis decernere temptauerit.
Sed sicut ex eodem capitulo habetur, precibus ecclesiae inperator
in presumptores ualet decernere, sicut pro defensione fidei quondam
decreuisse leguntur, ne heretici aliquid nomine ecclesiae
possiderent. Ab ea autem non inuitati de rebus ecclesiasticis
aliquid disponendi non habent facultatem. Honorius uero Augustus
non sua auctoritate, sed B. Bonifatio suplicante, ecclesiasticae
quieti consulere et concertantium ambitionem punire
curauit.
Unde idem Bonifatius Episcopus suplicationis epistolam
Honorio Augusto destinauit, dicens: