Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. II. Rescriptum Honorii ad Bonifatium Papam.

Victor Honorius, inclitus, triumphator, semper augustus,
sancto ac uenerabili Bonifatio Papae urbis eternae.
Scripta beatitudinis uestrae debita reuerentiae gratulatione
suscepimus, quibus recensitis egimus omnipotenti


Deo maximas gratias, quod sanctimoniam tuam post longum
incommodum optatae redditam didicimus sanitati. Et
ideo reuertentibus uenerabilibus uiris gaudium nostrum sacrorum
apicum attestatione signamus, ac petimus, uti
cottidianis orationibus apostolatus tuus studium ac uotum
suum circa salutem atque inperium nostrum inpendere
dignetur. Illud autem pietati nostrae satis placuisse
cognosce, quod sanctimonia tua de ecclesiarum ac populi
perturbatione sollicita est. Que ut aliqua ratione non
possit euenire, satis clementia nostra credidit esse prouisum.
Denique beatitudine tua predicante id ad cunctorum
clericorum noticiam uolumus peruenire, ut, si quid forte religioni
tuae (quod non optamus) humana sorte contigerit,
sciant omnes ab ambitionibus esse cessandum. Ac si duo
contra fas etc., ut supra. Et infra: §. 1. Unde id seruandum
est, ut omnes tranquillam mentem et pacificos
animos ex serenitatis nostrae admonicione custodiant, nec
aliquid seditionis conspirationibus temptare conentur,
cum certum sit, nulli partium sua studia profutura.
II. Pars. Gratian. Sine signatis apicibus non est mos
Romanae ecclesiae

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

347/348
Gehe zu Spalte: