Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. I. Epistola Bonifatii ad Honorium Augustum.

Ecclesiae meae, cui Deus noster meum sacerdotium
uobis res humanas regentibus deputauit, nos cura constringit,
ne causis eius, quamuis adhuc corporis incommoditate
detinear, propter conuentus, qui a sacerdotibus et clericis
uniuersis et Christianae plebis perturbationibus agitantur,
apud aures Christianissimi principis existimemur desse.
Si enim secus quam oportet eueniat, non uos id facere,
qui cuncta equa moderatione conponitis, sed nos per nostram


tacentem desidiam uidebimur quod ciuitatis quietem
et ecclesiae pacem peruertere ualeat admisisse. Cum enim
humanis rebus diuinae cultor religionis Domino fauente
prouideas, nostra culpa erit, si non id sub uestra gloria,
quam certum est diuinis semper rebus animo propensiori
fauisse, firmo et stabili iure custodiatur, quod per tot annorum
seriem sub illis etiam principibus obtinuit, quos
nulla nostrae religionis cura constrinxit, id est, ut licita
seruentur, et sub uestrae inperio clementiae minime que
sunt illicita formidentur. §. 1. Ipsa enim ecclesia deuotionem
tuam, Christianissime inperator, meo quidem sermone,
sed suo uenerabili affectu appellat, quam Christus Deus
noster, uestrae fidei rector et uestri inperii gubernator,
sibi uni desponsatam et intactam uirginem seruat,
ne in ea aliquos patiamini insidiantium procellarum fluctus
illidi, et quietam faciem tempestatis insolitae tumore
turbari, gloriosissime et tranquillissime inperator semper
auguste. Ipsa uero (que uni desponsata est,
uestra tamen mater est) ecclesia pietatem uestram
legatione, quam suis sacerdotibus commisit, appellat, preterita
presentiaque repetit. Vobis, inquit, religiosissime
inperantibus modo tutus est populus, tam
fidus Deo quam tibi, principi Christiano. Ecce enim
inter misteria, inter preces suas, quas pro uestri felicitate
dependit inperii, teste, apud quem et de cuius sede
agitur, sancto Petro, sollicitis pro religionis obseruantia
uocibus clamat, cum sollicita peticione miscetur oratio,
ne hos in uarias res solito temptatore occulte sollicitante
semel euulsa discordia distrahat. Angeretur pluribus,
princeps Christianissime, mater ecclesia, nisi apud
te suarum esset secura causarum, et in obpressionibus
idolorum, in hereticorum correctionibus, fide tua, diuino
cultu pariter cum inperio semper florente, uicisset. §. 2.
Habet refugium pium tuae mansuetudinis animum, cum
suae religionis ueneratione coniunctum, cum, quicquid
huic proficiat, uos agatis, conferatis fratribus et consacerdotibus
meis, probatissimis uiris, a me et ab omnibus
(qui ecclesiam faciunt legatis; quibus prosequentibus
(precamur) causa sacrae religionis, ut in urbe uestrae
mansuetudinis hoc animo, quo postulatis annuitis,
in perpetuum statui uniuersalis ecclesiae consultatis.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

345/346
Gehe zu Spalte: