Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XIV. De eodem.

Constantinus inperator quarta die sui baptismi
priuilegium Romanae ecclesiae Pontifici contulit, ut in toto
orbe Romano sacerdotes ita hunc caput habeant, sicut
iudices regem. In eo priuilegio ita inter cetera legitur:
"Utile iudicauimus una cum omnibus satrapis nostris,
et uniuerso senatu optimatibusque meis, etiam et cuncto
populo Romanae gloriae inperio subiacenti, ut sicut B.
Petrus in terris uicarius Filii Dei esse uidetur constitutus,
ita et Pontifices, qui ipsius principis apostolorum
gerunt uices, principatus potestatem amplius quam terrena
inperialis nostrae serenitatis mansuetudo habere
uidetur, concessam a nobis nostroque inperio obtineant,
eligentes nobis ipsum principem apostolorum uel eius
uicarios firmos apud Deum esse patronos. Et sicut


nostram terrenam inperialem potentiam, sic eius sacrosanctam
Romanam ecclesiam decreuimus ueneranter honorari,
et amplius quam nostrum inperium et terrenum
thronum sedem sacratissimam B. Petri gloriose exaltari,
tribuentes ei potestatem, et gloriae dignitatem atque
uigorem, et honorificentiam inperialem. Atque decernentes
sancimus, ut principatum teneat tam super quatuor precipuas
sedes, Alexandrinam, Antiocenam, Ierosolimitanam,
Constantinopolitanam, quam etiam super omnes
in uniuerso orbe terrarum ecclesias Dei, et Pontifex,
qui pro tempore ipsius sacrosanctae Romanae ecclesiae
extiterit, celsior et princeps cunctis sacerdotibus totius
mundi existat, et eius iudicio queque ad cultum Dei uel
fidei Christianorum stabilitatem procuranda fuerint disponantur."
Et infra: §. 1. Ecclesiis beatorum apostolorum
Petri et Pauli pro continuatione luminariorum possessionum
predia contulimus, et rebus diuersis eas ditauimus,
et per nostram inperialem iussionem sacram tam in oriente,
quam in occidente, uel etiam septentrionali et meridiana
plaga, uidelicet in Iudea, Grecia, Asia, Thracia, Affrica et
Italia, uel diuersis insulis, nostra largitate ei concessimus,
ea prorsus ratione, ut per manus beatissimi patris nostri Siluestri
summi Pontificis successorumque eius omnia disponantur.
Et infra: §. 2. Beato Siluestro Patri nostro
summo Pontifici et uniuersalis urbis Romae Papae, et
omnibus, eius successoribus Pontificibus, qui usque in
finem mundi in sede B. Petri erunt sessuri, de presenti
contradimus palatium inperii nostri Lateranense,
deinde diadema, uidelicet coronam capitis nostri, simulque
frigium, nec non et superhumerale, uidelicet lorum,
quod inperiale circumdare assolet collum; uerum etiam
et clamidem purpuream, atque tunicam coccineam, et
omnia inperialia indumenta; sed et dignitatem inperialium
presidentium equitum, conferentes etiam et
inperialia sceptra, simulque cuncta signa, atque
banda, et diuersa ornamenta inperialia, et omnem
processionem inperialis culminis et gloriam potestatis
nostrae. §. 3. Viris autem reuerentissimis clericis in
diuersis ordinibus eidem sacrosanctae Romanae ecclesiae


seruientibus illud culmen singularitate, potentia et precellentia
habere sancimus, cuius amplissimus noster
senatus uidetur gloria adornari, id est patricios atque
consules effici, nec non et ceteris dignitatibus inperialibus
eos promulgamus decorari. Et sicut inperialis
milicia ornatur, ita et clerum sanctae Romanae ecclesiae
ornari decernimus. Et quemadmodum inperialis
potentia offitiis diuersis, cubiculariorum nempe, et ostiariorum,
atque omnium excubitorum ornatur, ita et sanctam
Romanam ecclesiam decorari uolumus. Et ut amplissime
pontificale decus prefulgeat, decernimus et hoc, clericorum
eiusdem sanctae Romanae ecclesiae manipulis et
linteaminibus, id est candidissimo colore, decorari equos,
ita et equitare. Et sicut noster senatus calciamentis utitur
cum udonibus, id est candido linteamine illustratis,
sic utantur et clerici, ut sicut celestia, ita et terrena ad
laudem Dei decorentur. §. 4. Pre omnibus autem licentiam
tribuimus ipsi sanctissimo Patri nostro Siluestro et
successoribus eius ex nostro indicto, ut quem placatus
proprio consilio clericare uoluerit, et in religiosorum
numero clericorum connumerare, nullus ex omnibus
presumat superbe agere. §. 5. Decreuimus itaque
et hoc, ut ipse et successores eius diademate, uidelicet
corona, quam ex capite nostro illi concessimus, ex auro
purissimo et gemmis pretiosis uti debeant, et in capite ad
laudem Dei pro honore B. Petri gestare. Ipse uero
beatissimus Papa, quia super coronam clericatus, quam
gerit ad gloriam B. Petri, omnino ipsa ex auro non est
passus uti corona, nos frigium candido nitore splendidum,
resurrectionem dominicam designans, eius sacratissimo
uertici manibus nostris inposuimus, et tenentes
frenum equi ipsius pro reuerentia B. Petri stratoris
offitium illi exhibuimus, statuentes eodem frigio omnes eius
successores singulariter uti in processionibus ad imitationem
inperii nostri. §. 6. Unde ut pontificalis apex non
uilescat, sed magis quam terreni inperii dignitas gloria
et potentia decoretur, ecce tam palatium nostrum, ut
predictum est, quam Romanam urbem, et omnes
Italiae seu occidentalium regionum prouincias, loca et ciuitates


prefato beatissimo Pontifici nostro Siluestro
uniuersali Papae contradimus atque relinquimus, et ab
eo et a successoribus eius per hanc diualem nostram et
pragmaticum constitutum decernimus disponenda, atque
iuri sanctae Romanae ecclesiae concedimus permansura.
§. 7. Unde congruum perspeximus nostrum
inperium et regni potestatem in orientalibus transferri
regionibus, et in Bizantiae prouinciae optimo loco
nomini nostro ciuitatem edificari, et nostrum illic constitui
inperium, quoniam ubi principatus sacerdotum et Christianae
religionis caput ab inperatore celesti constitutum est, iustum
non est, ut illic inperator terrenus habeat potestatem.
§. 8. Hec uero omnia, que per hanc nostram inperialem
sacram, et per alia diualia decreta statuimus atque
confirmauimus, usque in finem mundi illibata et inconcussa
permanere decernimus Unde coram Deo
uiuo, qui nos regnare precepit, et coram terribili eius iudicio
obtestamur per hoc nostrum inperiale constitutum
omnes nostros successores inperatores, uel cunctos optimates,
satrapas etiam, amplissimum senatum, et uniuersum
populum in toto orbe terrarum nunc et in posterum
cunctis retro temporibus inperio nostro subiacentem
nulli eorum quoquo modo licere hec aut infringere,
aut in quoquam conuellere. Si quis autem, quod non
credimus, in hoc temerator aut contemptor extiterit,
eternis condempnationibus subiaceat innodatus, et sanctos
Dei, principes apostolorum Petrum et Paulum sibi in presenti
et in futura uita sentiat contrarios, atque in inferno
inferiori concrematus cum diabolo et omnibus deficiat
inpiis. Huius uero inperialis decreti nostri paginam
propriis manibus roborantes, super uenerandum corpus B.
Petri principis apostolorum posuimus. Datum Romae
3. Calendas Aprilis, Domino nostro Flauio Constantino
Augusto quater, et Gallicano V. C. Coss. ]
C. XV. Inperialis auctoritas religiosae dispensationis
mensuram non mutat.
Item Gelasius. [ad Episcopos Dardaniae]
Sicut quamuis parua ciuitas prerogatiuam presentis
regni non minuit, sic inperialis presentia mensuram dispensationis
religiosae non mutat. Et infra: §. 1. Semper est
effectum sacerdotali concilio de sacerdotibus iudicia
prouenire. Nam qualescumque pontifices, etsi errore
humanitus accidente, non tamen contra religionem
ullatenus excedentes, nullatenus uidentur a seculari
potestate posse percelli.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

341/342
Gehe zu Spalte: