Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. I. De rebus ecclesiasticis disponendis laicis nulla facultas relinquitur.

Bene quidem fraternitas uestra ecclesiasticis legibus
assecuta, sub diuini timore iudicii que erant statuenda diffiniuit,


et ad iusticiae cumulum peruenit, cum sufficienter
uniuersa conplectitur, nec adiectione indiget plenitudo,
maxime de clericis, quos amor dominacionis inuasit, et
iugum disciplinae ecclesiasticae fecit respuere. §. 1. Quorum
excessus enarrare difficile est: unum tamen, quod occurrit,
uenerando ordini uestro intimare non differo. Inter
alia, scripturam quandam illustris memoriae Basilium quasi
pro ecclesiasticae amore substantiae conscripsisse refero,
in qua nullus Romanae ecclesiae interfuit, uel subscripsit
antistes, per quem potuisset sortiri legitimam firmitatem.
Ne ergo disputem inde, unde potest uestrum
iudicare concilium requiratur, et referatur in medium, ut
ex lectione agnoscatis, cuiusmodi possit habere substantiam.
Sancta sinodus respondit: "Deferatur in medium, ut
cuiusmodi sit possit agnosci." Hec cum diceret, Ormisda
diaconus recitauit: "Cum in Mausoleo, quod est
apud B. Petrum apostolum, resedisset sublimis et
eminentissimus uir prefectus pretorio atque patricius, agens
etiam uices precellentissimi regis Odoacris, Basilius, dixit:
"'Quamquam studii uestri et religionis intersit, ut in electione
episcopatus concordia principaliter seruetur ecclesiae,
ne per occasionem electionis status ciuitatis
uocetur in dubium, admonitione beatissimi uiri Papae nostri
Simaci Simplicii, quam ante oculos semper habere
debemus, hoc nobis meministis sub obtestacione fuisse mandatum,
ut propter illum strepitum et detrimentum ecclesiae
uenerabilis, si eum de hac luce contigerit transire, non sine
consultacione nostra cuiuslibet celebretur electio.'" Hec cum
legeret, Cresconius Tudertinae ciuitatis episcopus
surgens e consessu dixit: "Hic perpendat sancta sinodus,
utrum pretermissis personis religiosis, quibus
maxime cura est de tanto Pontifice, electionem eius
in suam possint redigere potestatem, quod contra canones
esse manifestum est." Item Ormisda diaconus legit: "Ac
ne confusionis atque dispendii aliquid uenerabilis
ecclesia sustineret, miramur, pretermissis quicquam nobis
fuisse temptatum, cum sacerdote nostro superstite
nichil debuisset assumi. Quare si amplitudini uestrae
uel sanctitati placet, incolumia omnia, que ad futuri antistitis
electionem respiciunt, religiosa ueneratione seruemus,
hanc legem specialiter preferentes, quam nobis heredibusque
nostris Christianae mentis deuotione sancimus: ne umquam
predium, siue rusticum, siue urbanum, uel ornamenta, aut
ministeria que nunc sunt ecclesiarum, uel que ex quibuslibet
titulis ecclesiarum iure peruenerint, ab eo, qui
nunc antistes sub electione communi fuerit ordinandus, et
illis, qui futuris seculis sequuntur, quocumque titulo
aut commento alienari liceat. Et quicumque hoc


facere uoluerit, inefficax atque irritum iudicetur, sitque
facienti, consentienti accipientique anathema." §. 2.
Maximus episcopus Bleranae ecclesiae dixit: "Modo sancta
sinodus dignetur edicere, si licuit laico homini anathema in
ordinem ecclesiasticum dictare, aut si laicus potuit sacerdoti
anathema dicere, et contra canones quod ei non conpetebat
constituere? Dicite, quid uobis uidetur? De me
licuit laico legem dare?" Sancta sinodus dixit: "Non licuit,"
et adiecit: "Lege sequentia." Ormisda diaconus legit:
"Et is, qui predium seu rusticum uel urbanum iuris
ecclesiastici fuerit consecutus, nouerit se nulla lege uel
prescriptione munitum; sed siue is, qui alienauerit, siue qui
eum sequens, uoluntate contraria predium huiusmodi
alienatum retinere temptauerit, id cum fructibus
restituat, qui illud fuerit consecutus." §. 3. Hec
cum legeret, Stephanus Venusinae ecclesiae episcopus surgens
e consessu dixit: "Perlegatur." Hormisda diaconus
legit: "Qua etiam pena placuit accipientis
etiam heredes afficere. In qua re cuilibet clericorum nulla
contradicendi libera sit facultas. Iniquum est enim et sacrilegii
instar, ut que pro salute et requie animarum
suarum unusquisque uenerabili ecclesiae pauperum
causa contulerit aut certe reliquerit, ab his, quos maxime
seruare conuenerat, in alterum transferantur. Plane
quecumque in gemmis, uel auro siue argento, nec non
et uestibus minus apta usibus uel ornatui uidebuntur ecclesiae,
que seruare ac diu manere non possunt, sub iusta
estimatione uendantur, et erogatio religioni proficiat."
§. 4. Cumque lecta fuisset, Laurentius episcopus Mediolanensis
ecclesiae dixit: "Ista scriptura nullum Romanae
ciuitatis potuit obligare Pontificem, qui non licuit laicis
statuendi in ecclesia preter Romanum Papam habere
aliquam potestatem: quos obsequendi manet necessitas,
non auctoritas inperandi, maxime cum nec Papa Romanus
subscripserit, nec alicuius secundum canones metropolitani
legatur assensus." §. 5. Petrus episcopus Rauennatis ecclesiae
dixit: "Scripturam, que in nostra congregatione
uulgata est, nullas uires habere manifestum est, quia nec
canonibus conuenit, et a laica persona concepta uidetur,
maxime quia in ea nullus presul sedis apostolicae interfuisse,
uel propria subscriptione eam confirmasse monstratur."
§. 6. Eulalius episcopus Siracusanae ecclesiae dixit:
"Scripturam, que in sacerdotali concilio recitata est, euidentissimis
documentis constat inualidam: primum,
quod contra Patrum regulas a laicis, quamuis religiosis
(quibus nulla de ecclesiasticis facultatibus aliquid disponendi
legitur umquam attributa facultas), facta uidetur;
deinde quod nullius presulis apostolicae sedis subscriptione
firmata docetur. Quod si cuiuslibet prouinciae sacerdotes
intra suos terminos concilio habito quicquid sine metropolitani
sui auctoritate tractauerint, irritum esse debere
sancti Patres sanxerunt quanto magis quod in apostolica
sede, nunc extante presule (qui, merito B. Petri
apostoli per uniuersum orbem primatum obtinens sacerdotii,


statutis sinodalibus consueuit tribuere firmitatem) a laicis
(licet consentientibus aliquantis episcopis, qui tamen Pontifici,
a quo consecrati probantur, preiudicium inferre non
potuerunt) presumptum fuisse cognoscitur, uiribus carere
non dubium est, nec posse inter ecclesiastica ullo modo
statuta censeri?" §. 7. Sancta sinodus dixit: "Licet
secundum prosecutionem uenerabilium fratrum nostrorum
Laurentii, Petri, Eulalii, Cresconii, Maximi, uel Stephani,
nec apud nos incertum habetur, hanc ipsam scripturam
nullius esse momenti, uerumtamen etiamsi aliqua possit
ratione subsistere, modis omnibus in sinodali conuentu
prouida beatitudinis uestrae sententia eneruari conueniebat
et in irritum deduci, ne in exemplo remaneret
presumendi quibuslibet laicis, quamuis religiosis, uel potentibus,
in quacumque ciuitate quolibet modo aliquid decernere
de ecclesiasticis facultatibus, quarum solis sacerdotibus disponendi
indiscusse a Deo cura commissa docetur."
Unde in sexta actione Calcedonensis Concilii Martianus
Inperator dixit inter cetera:

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

335/336
Gehe zu Spalte: