Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XI. Inperatores debent Pontificibus subesse, non preesse.

Item Iohannes.
Si inperator catholicus est (quod salua pace ipsius
dixerimus) filius est, non presul ecclesiae; quod ad religionem
conpetit discere ei conuenit, non docere; habet priuilegia
potestatis suae, que administrandis legibus publicis
diuinitus consecutus est, et eius beneficiis non ingratus
contra dispositionem celestis ordinis nil usurpet. Ad sacerdotes
enim Deus uoluit que ecclesiae sunt disponenda
pertinere, non ad seculi potestates, quas, si fideles sunt,
ecclesiae suae sacerdotibus uoluit esse subiectas. Non
sibi uendicet alienum ius, et ministerium, quod alteri deputatum
est, ne contra eum tendat abrumpi, a quo omnia
constituta sunt, et contra illius beneficia pugnare uideatur,
a quo propriam consecutus est potestatem. Non a legibus
publicis, non a potestatibus seculi, sed a pontificibus et
sacerdotibus omnipotens Deus Christianae religionis clericos
et sacerdotes uoluit ordinari, et discuti et recipi de errore
remeantes. Inperatores Christiani subdere debent executiones
suas ecclesiasticis presulibus, non preferre.


[PALEA.
< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

341/342
Gehe zu Spalte: