DISTINCTIO XXI.
GRATIANUS.I. Pars. Decretis ergo Romanorum Pontificum et sacris
canonibus conciliorum ecclesiastica negotia, et supra monstratum
est, terminantur. Ministri uero sacrorum canonum et decretorum
Pontificum sunt summi Pontifices et infra presules atque reliqui
sacerdotes, quorum institutio in ueteri testamento est inchoata, et
in nouo plenius consummata. §. 1. Summi enim Pontifices et
minores sacerdotes a Deo sunt instituti per Moysen, qui ex
precepto Domini Aaron in summum pontificem, filios uero eius
unxit in minores sacerdotes. Postea Dauid, cum ministeria
domus Domini ampliaret, ianitores et cantores instituit. Porro
Salomon quendam modum exorzizandi inuenit, quo demones
adiurati ex obsessis corporibus pellebantur; huic offitio mancipati
exorcistae uocati sunt, de quibus Dominus in euangelio:
"Si ego in Beelzebub eicio demonia, filii uestri (exorcistae
uidelicet) in quo eiciunt?" Hec omnia in nouo testamento ecclesia
imitata habet suos ianitores, quos hostiarios appellamus.
Pro cantoribus lectores simul et cantores instituit. Exorcistas
autem nomine antiquo et offitio permanente recepit. Pro filiis
uero Aaron omnes infra summum pontificem sacerdotium administrantes
sunt consecrati. §. 2. Inter eos quedam discretio
seruata est, ut alii appellentur simpliciter "sacerdotes," alii
"archipresbiteri," alii "corepiscopi," alii "episcopi," alii
"archiepiscopi" seu "metropolitae," alii "primates," alii "patriarchae,"
alii "summi Pontifices." §. 3. Horum discretio a
gentilibus maxime introducta est, qui suos flamines alios simpliciter
flamines, alios archiflamines, alios protoflamines appellabant.
Simpliciter uero maiorum et minorum sacerdotum discretio
in nouo testamento ab ipso Christo sumpsit exordium, qui XII.
apostolos tanquam maiores sacerdotes, et LXXII. discipulos quasi
minores sacerdotes instituit. Petrum uero quasi in summum
sacerdotem elegit, dum ei pre omnibus et pro omnibus claues
regni celorum tribuit, et a se petra petri sibi nomen imposuit,
atque pro eius fide se specialiter rogasse, testatus est, et ut ceteros
confirmaret subiunxit dicens: "Ego pro te rogaui, Petre, ut
non deficiat fides tua, et tu aliquando conuersus confirma fratres
tuos." Hanc eandem formam apostoli secuti in singulis ciuitatibus
episcopos et presbiteros ordinauerunt. Leuitas autem ab
apostolis ordinatos legimus, quorum maximus fuit B. Stephanus:
subdiaconos et acolithos procedente tempore ecclesia sibi constituit.
De his etiam scribit B. Ysidorus libro VII. Ethimologiarum c. 12.
nomina illorum et nominum causas exponens, ita inquiens: