Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. I. Unde nomen ecclesiasticorum graduum sumatur.

Cleros et clericos hinc appellatos credimus, quia
Mathias sorte electus est, quem primum per apostolos
legimus ordinatum. KLEROS enim grece, latine sors uel
hereditas dicitur. Propterea ergo dicti sunt clerici, quia de
sorte sunt Domini, uel quia Domini partem habent. Generaliter
autem clerici nuncupantur omnes, qui in ecclesia
Christi deseruiunt, quorum gradus et nomina sunt hec:
Hostiarius, psalmista, lector, exorcista, acolithus, subdiaconus,
diaconus, presbiter, episcopus. §. 1. Ordo episcoporum
quadripartitus est, id est in patriarchis, archiepiscopis,
metropolitanis atque episcopis. §. 2. Patriarcha
summus Patrum greca lingua interpretatur: quia primum,
id est apostolicum retinet locum, et ideo, quia summo


honore fungitur tali nomine censetur, sicut Romanus, Antiocenus,
Alexandrinus. §. 3. Archiepiscopus greco
uocabulo quod sit summus episcoporum: tenet enim
uicem apostolicam, et presidet tam metropolitanis quam
ceteris episcopis. §. 4. Metropolitani autem a mensura
ciuitatum uocantur; singulis enim prouinciis preminent,
quorum auctoritati et doctrinae ceteri sacerdotes subiecti
sunt, sine quibus nihil reliquis episcopis agere licet;
sollicitudo enim totius prouinciae ipsis commissa est. §. 5.
Omnes autem superius designati ordines uno eodemque
uocabulo episcopi nominantur; sed ideo priuato nomine
quidam utuntur, propter distinctionem potestatum quam
singulariter acceperunt. §. 6. Patriarcha Patrum princeps:
ARCHON enim princeps: archiepiscopus princeps episcoporum,
metropolitanus a mensura ciuitatum. §. 7. Episcopatus
autem uocabulum inde dictum est, quod ille, qui
episcopus efficitur, superintendat, curam scilicet subditorum
gerens: SKOPEIN enim grece, latine intendere
dicitur. Episcopi autem grece, latine speculatores interpretantur;
nam speculator est prepositus in ecclesia dictus,
eo quod speculetur atque perspiciat populorum infra se
positorum mores et uitam. §. 8. Pontifex princeps sacerdotum
est, quasi uia sequentium. Ipse et summus sacerdos,
ipse et pontifex maximus nuncupatur. Ipse enim sacerdotes
et Leuitis efficit: ipse omnes ordines ecclesiasticos
disponit: ipse quid unusquisque facere debeat ostendit.
Ante autem pontifices et reges erant. Nam maiorum
hec erat consuetudo, ut rex esset et sacerdos et pontifex.
Unde et Romani imperatores pontifices dicebantur. §. 9.
Vates a ui mentis appellatus cuius significatio multiplex
est: nam modo sacerdotem, modo prophetam significat,
modo, poetam. §. 10. Antistes sacerdos dictus est ab
eo, quod antestat: primus enim est in ordine ecclesiae;
ut supra se nullum habeat. Siue latine sacerdos dux.
§. 11. Sacerdos autem nomen habet compositum ex greco
et latino, quod est sacrum dans; sicut enim rex a regendo,
ita sacerdos a sacrificando dictus est: consecrat enim
et sacrificat. Sacerdotes autem gentilium flamines dicebantur.
Hi in capite habebant pileum, in quo erat breuis uirga,
desuper habens lanae aliquid quod cum propter estum
ferre non possent filum tantum in capite religare ceperunt;
nam nudis eos penitus capitibus incedere nefas erat.
Unde et a filo quo utebantur flamines dicti sunt, quasi
filamines. Verum festis diebus filo deposito pileum imponebant
pro sacerdotii eminentia. §. 12. Presbiter grece,
latine senior interpretatur: non modo pro etate uel decrepita
senectute, sed propter honorem et dignitatem, quam
acceperunt presbiteri nominantur: ideo autem et presbiteri
sacerdotes uocantur, quia sacrum dant, sicut episcopi;
qui licet sint sacerdotes, tamen pontificatus
apicem non habent quia nec crismate frontem signant, nec
paraclitum spiritum dant, quod solis deberi episcopis, lectio
actuum apostolorum demonstrat. Unde et apud ueteres
idem episcopi et presbiteri fuerunt, quia illud nomen
dignitatis est, et non etatis. §. 13. Leuitate ex nomine


auctoris uocati. De Leui enim Leuitae exorti sunt, a quibus
in templo Dei mistici sacramenti ministeria explebantur
Hi grece diaconi, latine ministri dicuntur, quia sicut in
sacerdote consecratio, ita in diacono ministerii dispensatio
habetur. §. 14. Ypodiacones grece, quos nos subdiaconos
dicimus, qui ideo sic appellantur, quia subiacent preceptis
et offitiis Leuitarum. Oblationes enim in templo Dei a
fidelibus ipsi suscipiunt, et Leuitis altaribus superponendas
deferunt; hi apud Ebreos Nathinei uocantur. §. 15.
Lectores a legendo, psalmistae a psalmis canendis uocati;
illi enim predicant populis, quid sequantur; isti canunt, ut
excitent ad compunctionem animos audientium; licet
quidam lectores ita miserabiliter pronuntient, ut quosdam
ad luctum lamentacionemque compellant. Idem etiam pronuntiatores
uocantur, quod porro annuntient. Tanta
enim et tam clara erit eorum uox, ut quamuis longe
positorum aures adimpleant. §. 16. Cantor autem uocatus
qui uocem modulatur in cantu. Huius duo genera
dicuntur in arte musica, sicut ea doctissimi homines latine
dicere potuerunt, precentor et succentor: precentor scilicet,
qui uocem premittit in cantu, succentor autem, qui
subsequenter canendo respondet. Concentor autem dicitur,
quia consonat; qui autem non consonat nec concinit,
nec concentor erit. §. 17. Acolithi grece, latine
ceroferarii dicuntur a deportandis cereis, quando legendum
est euangelium, aut sacrificium offerendum; tunc enim
accenduntur luminaria ab eis, et deportantur, non ad effugandas
tenebras, dum sol eodem tempore rutilat, sed ad
signum leticiae demonstrandum, ut sub tipo luminis corporalis
illa lux ostendatur, de qua legitur in euangelio:
"Erat lux uera, que illuminat omnem hominem uenientem
in hunc mundum." §. 18. Exorcistae ex greco in latinum
adiurantes siue increpantes uocantur, inuocant enim super
cathecuminos, uel super eos, qui habent spiritum immundum,
nomen Domini Iesu, adiurantes per eum, ut egrediatur
ab eis. §. 19. Hostiarii, idem et ianitores, qui in ueteri
testamento electi sunt ad custodiam templi, ut non ingrederetur
in illud immundus in omni re. Dicti autem
hostiarii, quod presint hostiis templi. Ipsi enim tenentes
clauem omnia intus, extraque custodiunt, atque inter bonos
et malos habentes iudicium, fideles recipiunt et respuunt infideles.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

67/68
Gehe zu Spalte: