Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. II. Romana ecclesia a Christo primatum accepit.

Item Anacletus. [ad Episcopos Italiae epist. II.]
In nouo testamento post Christum Dominum a Petro
sacerdotalis cepit ordo, quia ipsi primo pontificatus in ecclesia
Christi datus est, Domino dicente ad eum: "Tu es,"
inquit, "Petrus, et super hanc petram edificabo ecclesiam
meam, et portae inferi non preualebunt aduersus eam: et
tibi dabo claues regni celorum." Hic ergo ligandi atque
soluendi potestatem primus accepit a Domino, primusque
ad fidem populum uirtute suae predicationis adduxit.
Ceteri uero apostoli cum eodem pari consortio honorem et
potestatem acceperunt, ipsumque principem eorum esse


uoluerunt, qui etiam, iubente Domino, in toto orbe dispersi
euangelium predicauerunt. §. 1. Ipsis quoque decedentibus
in locum eorum surrexerunt episcopi, quorum
ordinatio pretaxato fieri debet ordine et modo, quos qui
recipit et uerba eorum, Deum recipit; qui autem spernit
eos, eum, a quo missi sunt et cuius funguntur legatione,
spernit, et ipse indubitanter spernetur a Domino. §. 2.
Videntes autem ipsi apostoli messem esse multam et
operarios paucos, rogauerunt dominum messis, ut mitteret
operarios in messem suam: unde ab eis electi sunt
LXXII. discipuli, quorum tipum gerunt presbiteri atque
in eorum loco sunt constituti in ecclesia.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

69/70
Gehe zu Spalte: