C. III. Primatum Romanae ecclesiae non aliqua sinodus, sed Christus instituit.
Item Gelasius urbis Romae Episcopus omnibus orthodoxis.Quamuis uniuersae per orbem catholicae ecclesiae
unus thalamus sit Christi, tamen sancta Romana ecclesia
catholica et apostolica nullis sinodicis constitutis ceteris
ecclesiis prelata est, sed euangelica uoce Domini et saluatoris
nostri primatum obtinuit: "Tu es (inquiens dominus)
Petrus et super hanc petram edificabo ecclesiam
meam." Cui dati est societas etiam beatissimi Pauli
uasis electionis, qui non diuerso (sicut heretici garriunt) sed
uno tempore, uno eodemque die, gloriosa morte cum Petro
in urbe Roma sub Cesare Nerone agonizans coronatus est,
et supradictam Romanam ecclesiam pariter Christo
Domino consecrarunt, eamque omnibus urbibus in uniuerso
mundo sua presentia atque uenerando triumpho
pretulerunt. Est ergo prima apostoli Petri sedes Romana
ecclesia, non habens maculam neque rugam, nec aliquid
huiusmodi.
III. Pars. Gratianus. In his omnibus, quanto celsior gradus,
tanto maior auctoritas inuenitur. In maioribus siquidem est
regendi et iubendi potestas, in minoribus obsequendi necessitas.
Unde Nicolaus Papa [I.] scribit Constantinopolitano episcopo
dicens: