Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | | Dokument vor >

C. VI. Inferiores maioribus nec benedicere nec maledicere possunt.

Item Nicolaus Papa. [eadem epistola.]
Denique si in epistola ad Ebreos legimus, quod minor
a maiore benedicitur, restat profecto, ut exigente ratione
etiam maledicatur. Siquidem prenoscentes hec periculosa
tempora illi, qui ante nos fuerunt, prouidam in ecclesiis
consuetudinem tradiderunt, hodieque in Romana
ecclesia, que magistra est omnium ecclesiarum, impretermissa
seruatur, ita ut nullus sacerdos, maiore suo
non innuente consacerdote, cuiuslibet rei benedictionem
dare nitatur; sed anterior stans ad pronuntiandam
aliquam lectionem, benedictionem quidem postulat,
sed ei quilibet inferior non audet benedicere. Cur
hoc? numquid benedicere peccatum est? absit. De
maledicis enim, non benedicis dicit Apostolus: "quia
regnum Dei non possidebunt;" sed per hoc innuitur, quantae
censurae freno inferiores quique a suis prepositis
iudicandis cohercendi sunt, si hi nec etiam benedicendi
ius ullum penitus obtineat.

< Dokument zurück | | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

71/72