C. V. De eodem.
Idem. [eadem epistola.]Nolite nos existimare cuiuscumque proximorum
nostrorum, ea que sunt digna reprehensione, uelle
defendere, sed quod ita uelim filios circa patrem spiritualem,
et discipulos erga magistrum deuotos esse ac
sobrios, ut nulla penitus temeritate ad eorum uitam, ut
non dicamus diiudicandam, sed nec saltem tenuiter reprehendendam
prosiliant.