Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. III. Ad quos recurrendum sit, cum sacrae scripturae auctoritas non occurrit.

Item Innocentius Papa.
De quibus causis nulla soluendi ligandique auctoritas
in libris ueteris testamenti, quatuor euangeliorum cum totis
scriptis apostolorum apareat, non ad diuina recurratur
scripta greca. Si nec in illis, ad catholicae
ecclesiae historias catholicas, a doctoribus catholicis
scriptas, manum mitte. Si nec in illis, sanctorum exempla
perspicaciter recordare. Quod si in his omnibus inspectis
huius questionis qualitas non lucide inuestigatur, seniores
prouinciae congrega et eos interroga. Facilius namque
inuenitur, quod a pluribus senioribus queritur. Verus
etiam repromissor Dominus ait: "Si duo ex uobis uel
tres conueniunt super terram in nomine meo, de omni re,
quamcunque petierint, fiet illis a patre meo."

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

65/66
Gehe zu Spalte: