Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. VIII. Maiores a minoribus iudicari non possunt.

Item Nicolaus. [eadem epistola.]
Submittitur Ignatius minorum, inferiorum et subiectorum
deliberationibus, sacris canonibus precipientibus et exemplis
sanctorum Patrum, semper, ubi est maior auctoritas,
eundum esse, et in omnibus controuersiis ad potioris
sedis iudicia dirigatur. Quod non solum a catholicis,
uerum etiam ab ipsis constat obseruatum hereticis. Alioquin
acephalum liquet esse concilium, ubi de tanta persona
agitur, et maiorum non expectatur sententia, cum nec in
causa clericorum inferioris gradus solius episcopi sui iudicium
tantummodo postulandum sit.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

71/72
Gehe zu Spalte: