Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. IX. Minorum sentencia maiores dampnare non ualent.

Idem Michaeli Imperatori.
In tantum hac presumptionem sancti Patres apud
Calcedonem detestati sunt, ut Dioscorum Alexandrinum
antistitem inter cetera idcirco potissimum sine ulla restitutione
dampnauerint, quia ponens in celum os
suum, lingua eius transeunte super terram, excommunicationem
in S. Leonem Papam dictauit; ita ut in
sententia contra ipsum prolata hoc uideantur memorare
precipue, dicentes: "Quoniam secundis excessionibus,
priorem iniquitatem ualde transcendit: presumpsit enim
et excommunicationem dictare aduersus sanctissimum et
beatissimum archiepiscopum magnae Romae Leonem
etc." Numquid ibi legitur inquisitionem factam fuisse,
utrum iuste, Dioscorus ipsam excommunicationem
dictasset? Non plane; sed absque omni controuersia hoc in
eo ulti sunt, quia cum esset inferior, potiorem quibuslibet
conatus est lacessere iniuriis, teste Anatolio Constantinopolitano
presule, qui dicit: "Propter fidem non est dampnatus
Dioscorus, sed quia excommunicationem fecit domino
archiepiscopo Leoni."

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

71/72
Gehe zu Spalte: