Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

< Dokument zurück | | Dokument vor >

QUESTIO III.

GRATIANUS.
I. Pars. Quod autem pro peccato alicuius tota familia


excommunicanda sit, multorum exemplis probatur. Pro peccato
namque Sodomitarum paruuli eorum, qui beneficio etatis paterna
flagicia nesciebant, celesti igne sunt consumpti. §. 1. Item pro
peccato Amalecitarum non solum paruuli eorum, sed etiam bruta
animalia usque ad mingentem ad parietem iussa sunt deleri a
Domino. §. 2. Item Dathan et Abiron auctores scismatis fuerunt
contra Moysen et Aaron nec tantum ipsi soli, sed omnis
substantia eorum cum ipsis descendit ad inferos. §. 3. In nouo
etiam testamento nonnumquam peccatis exigentibus grauis pestilentia
deseuisse legitur, que etiam illos inuoluit, qui peccati conscientiam
non habebant. Si ergo tam seuerissime pro peccatis
parentum inueniuntur paruuli puniti, nulli dubium est, quin
pro peccatis eorundem sentencia excommunicationis pariter
feriri ualeant. §. 4. His ita respondetur: Pro peccatis parentum
paruulos corporaliter flagellari ex uerbis euangelii apparet,
ubi discipulis de ceco nato interrogasse dicuntur: "Rabbi,
quis peccauit, hic, aut parentes eius, ut cecus nasceretur?" In
quibus etiam illud conpletur, quod Dominus ait ad Moysen:
"Ego sum Deus zelotes, uisitans peccata patrum in filios usque
in tertiam et quartam generationem." Spiritualiter autem peccatis
parentum paruuli non tenentur, ex quo per sacramentum
regenerationis ab originali peccato fuerint emundati. Unde per
Ezechielem Dominus ait: "Anima, que peccauerit, ipsa morietur;
filius non portabit iniquitatem patris, et pater non portat
iniquitatem filii; iustitia iusti super eum erit, et inpietas inpii
erit super eum." Quecumque etiam peccata parentes conmiserunt,
ex quo filius personaliter ab eis separatus fuerit, ei non
inputantur ad penam. Unde peccato Adae ideo omnes posteri
teneri dicuntur, quia nondum aliquis ex illo materialiter fuerat
proseminatus. Quia uero apud Deum non sentencia sacerdotum,
sed uita reorum queritur, patet, quod non est notandus sentencia
quem peccati macula non inficit. Hinc etiam Paulus scribens
Chorinthiis ait: "Si quis frater nominatur fornicator, aut
auarus, aut idolis seruiens, cum eiusmodi nec cibum sumere
debetis." Ex quibus uerbis datur intelligi, quod nisi primum
fuerit aliquis nominatus de crimine, id est uel coram iudice
accusatus et conuictus, uel in iure ipse de se fuerit confessus,
quod nec sentencia est feriendus, nec ab eius conmunione est
abstinendum. Non ergo pro alicuius peccato tota familia excommunicanda
est.
Unde Augustinus scribit ad Auxilium Episcopum:
[epist. LXXV.]

< Dokument zurück | | Dokument vor >