Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

< Dokument zurück | | Dokument vor >

C. VI. Heretici etiam post mortem sunt excommunicandi.

Sane profertur a quibusdam, qui dicunt oportere
post mortem hereticos anathematizari, et sequi doctrinam
in hoc sanctorum Patrum, qui non solum uiuentes hereticos
condempnauerunt, sed etiam mortuos, sicut eos, qui
iniuste condempnati sunt, reuocauerunt post mortem, et
in sacris dipticis scripserunt. Quod factum est in
Iohanne, et in Flauiano religiosae memoriae episcopis
Constantinopolitanis. Item in actione V.: §. 1. Augustinus
ait: "Si forte isti libri ita designant traditorem suum,
sicut Dominus designauit Iudam, legant in eis nominatim
et expresse uel Cecilianum, uel eius ordinatores eorumdem
librorum fuisse traditores, et nisi eos anathematizauero,
ipse cum eis iudicer tradidisse." §. 2. Que modo
recitata sunt Augustinus sanctae memoriae consuluit,
et statuit teneri ab initio in ecclesia. Inpium enim
dogma iam inculpatum est et condempnatum
et eos, qui tali dogmati obnoxii sunt, anathematizari
uult ecclesiae traditio, licet etiam mortui essent. Ideo


sanctae memoriae Augustinus dicit: "Si modo conuinceretur
Cecilianus de his, que inferuntur ei, etiam post
mortem eius illum anathematizo." Item: §. 3.
Multi episcopi congregati, et quedam de diuersis causis
ad ecclesiasticum statum pertinentibus disponentes, de episcopis
statuerunt defunctis, qui suas facultates hereticis
relinquunt, ut etiam post mortem anathemati subiciantur.
Sunt autem et Augustini sanctae memoriae
dicentes epistolae, quod si qui in uita sua non recte
sapuerunt, licet non condempnati fuissent adhuc uiuentes,
tamen demonstrato peccato etiam isti post mortem
anathemati subiciantur. Item: §. 4. "Si uera sunt
que Ceciliano obiecta sunt, et nobis aliquando possent
monstrari, ipsum mortuum anathematizaremus."
Item: §. 5. "Dicis, licere michi etiam
de mortuis iudicare, quia iudicium non tantum de uiuis, sed
etiam de mortuis solet fieri." Item: §. 6.
Rabula sanctae memoriae, episcopus factus Edissenae
ciuitatis, qui in sacerdotibus resplenduit Theodorum
Mosothenum post mortem in ecclesia
anathematizauit. Item: §. 7. Romanorum etiam ecclesia
ante paucos annos Dioscorum, qui fuit Papa
eiusdem ecclesiae, post mortem etiam anathematizauit,
cum nec in fide peccasset. Et hoc sciunt omnes,
qui degunt hic Romae, et maxime qui in dignitatibus
existunt, qui etiam eidem Dioscoro conmunicatores permanserunt
usque ad eius mortem. Item: §. 8. Si ad
tempora Theophili sanctae memoriae uel superius aliquis
recurrerit, etiam Origenem post mortem inueniet
anathematizatum. Quod etiam in isto fecit et
uestra sanctitas, et Vigilius religiosissimus Papa antiquioris
Romae. Item: §. 9. Sancta sinodus dixit: Sufficiunt
que dicta et prolata sunt ecclesiasticam
traditionem demonstrare, quod oportet hereticos etiam
post mortem anathematizari. Item in actione IV.: §. 10.
Sancta sinodus dixit: Augustini sanctae memoriae, qui
inter Affricanos episcopos splenduit, diuersae epistolae sunt
recitatae, significantes, quod hereticos oportet etiam
post mortem anathematizari. Talem autem ecclesiasticam
traditionem et alii Affricani reuerentissimi episcopi seruauerunt;
sed et Romana sancta ecclesia quosdam episcopos
etiam post mortem anathematizauit, licet pro fide in
uita sua non essent accusati, et utrumque apud nos gesta
habita significant.

< Dokument zurück | | Dokument vor >