Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

< Dokument zurück | | Dokument vor >

C. XXXVIII. Diuina maledictio meritum maledicti designat.

Deus, quibus maledicit, meritum designat eius, cui


maledicitur, et sentenciam promit, utpote quem non
fallit neque peccati qualitas, neque peccantis affectus.
Homo, hoc quia non potest scire (neque enim propositum
mentemque alterius alius uidere aut cognoscere
potest), idcirco etiam si iudicantis uel sentenciam promentis
intuitu proferat maledictum, non potest esse maledicendi
causa, ubi ignoratur peccantis affectus, maxime cum humanum
uicium tunc sciat maledicta proferre, cum forte
conuiciis aut iniuriis prouocatur. Quod uicium resecare
uolens Apostolus, ne maledictis maledicta et conuiciis conuicia
prouocemus, mandatum necessarium ponit, ut benedicamus,
quo conuiciandi uicium resecetur, non quo
iudicandi ueritas, que homines latet, et pronunciandi auctoritas
perimatur.
Gratian. Sectae uero hereticorum quot sint, et unde nomina
acceperint, Ysidorus VIII. libro Ethimologiarum c. 5. determinat,
dicens:

< Dokument zurück | | Dokument vor >