C. XL. Quare diuina prouidentia multos errare permittit.
Augustinus. [de Genesi contra Manichaeos, lib. I.cap. 1.]
VI. Pars. Ideo diuina prouidentia multos diuersi erroris
hereticos esse permittit, ut, cum interrogant nos
ea, que nescimus, sic discutiamus pigriciam, et
diuinas scripturas cupiamus. Propterea Apostolus
ait: "ut probati manifesti fiant." Hii autem
Deo probati sunt, qui bene possunt docere.