C. XXVII. Unde dicatur heresis?
Heresis grece ab electione dicitur, quod scilicet eamsibi unusquisque eligat disciplinam, quam putat esse
meliorem. Quicumque igitur aliter scripturam intelligit,
quam sensus Spiritus sancti flagitat, a quo scripta
est, licet ab ecclesia non recesserit, tamen hereticus
appellari potest, et de carnis operibus est, eligens que
peiora sunt.
V. Pars. Gratian. Qui uero proprie dicantur heretici,
Augustinus [in lib. de utilitate credendi c. 1.] ostendens
ait: