Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

< Dokument zurück | | Dokument vor >

C. XXXIV. Abiciantur qui aduersariorum conueniunt prauitati.

Item Leo Papa. [epistola LXXIV. ad Anatolium] .
Illud sane plurimum michi displicere significo, quod
inter ditionis tuae clericos quidam esse dicuntur, qui
aduersariorum conueniant prauitati, et uesaniae
uasis misericordiae uasa misceantur. Quibus inuestigandis
et seueritate congrua cohercendis debet diligentia
tua uigilanter insistere ita, ut his, quibus prodesse correctio
non potuerit, non parcat abscisio. Oportet enim
nos euangelici meminisse mandati, quod ab ipsa
ueritate precipitur, ut, si nos oculus, aut pes, aut dextera
scandalizauerit manus, a conpage corporis auferatur, quia
melius sit his in seculo carere membris, quam cum ipsis
in eterna supplicia ire. Nam superfluo extra ecclesiam
positis resistimus, si ab his, qui intus sunt, in eis, quos decipiunt,
uulneramur. Abicienda prorsus pestifera hec a
sacerdotali uigore patiencia est, que sibimet, peccatis aliorum
parcendo, non parcit.

< Dokument zurück | | Dokument vor >