C. XXII. De eodem.
Ex dictis Gregorii Papae.Quisquis per dolum manum suam mittit in Christum
Domini, id est episcopum uel presbiterum, quia sacrilegium
graue conmittit, et si quis ecclesiam Dei
uastat, aut inpugnat, aut incendit, quia et hoc grauissimum
est sacrilegium, placuit sanctae sinodo, ut inprimis
omnia bona eius proscriptione publicentur; deinde in uno
loco, id est in monasterio, inclusus peniteat omnibus diebus
uitae suae. ]