Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

CAUSA XX.

GRATIANUS.
Duo pueritiae annos agentes a parentibus monasterio traditi
sunt; unus inuitus, alter spontaneus cucullam induit. Ad annos
pubertatis uenientes, inuitus ad secularem miliciam redit, spontaneus
monasterium districtius petit. (Qu. I.) Nunc primum
queritur, si in pueritiae annis traditi cogantur religionis propositum
tenere? (Qu. II.) Secundo, si preter uoluntatem parentum
tonsuram uel religionis uestem quis in pueritia accipiat, an possit
sibi detrahi, an non? (Qu. III.) Tertio, qui preter propriam
uoluntatem cucullam induerit, an cogatur eam retinere, an non?
(Qu. IV.) Quarto, si ab uno monasterio in aliud districtius
liceat alicui transire?

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Kapitel:

QUESTIO I.

C. I. Virginitatis professio quo tempore firma esse incipit.

C. II. Non licet de monasterio egredi quem pater uel mater infra annos infantiae fecerit ordinari.

C. III. Aut propria professio, aut paterna deuotio monachum facit.

C. IV. In monasterio perpetuo maneant qui a parentibus traditi fuerint.

C. V. De eodem.

C. VI. Qui a progenitoribus monasterio traditus est, de eo egredi non ualet.

C. VII. Item ex Penitenciali Theodori.

C. VIII. Non licet puellis nuptias eligere, que spontanea uoluntate uirginitatis propositum susceperunt.

C. IX. Extra uoluntatem propriam retrusi in monasteriis non teneantur.

C. X. Unde Marcellus Papa.

C. XI. Non nisi certis diebus uelamen inponatur uirginibus.

C. XII. Ante sexagesimum etatis suae annum uirgines non consecrentur.

[C. XIII.]

C. XIV. Ante uigesimum quintum annum uirgines non consecrentur.

C. XV. Item Pius Papa.

C. XVI. Professionem uiduitatis faciant, et habitum religionis sumant, que castitatem seruare proponunt.

QUESTIO II.

C. I. Tonsura uel uestis religiosa in minori etate suscepta a parentibus irrita fieri potest.

C. II. Usque ad annos XII. paternae uoluntatis puella subiaceat arbitrio.

[C. III.]

C. IV. Infantes oblati a parentibus sub plurimorum testimonio suscipiantur.

QUESTIO III.

C. I. Non potest deseri propositum monachi sponte susceptum.

C. II. Qui religiosum habitum sponte susceptum deserere uoluerit ad ipsum redire cogatur.

C. III. Semel in clero taxati, uel monasteriis deputati, ad miliciam non redeant.

C. IV. Monasterialibus disciplinis nullus subiciatur inuitus.

C. V. Restituantur heredibus res eorum, qui ab episcopis uel abbatibus decepti comas deposuerunt.

QUESTIO IV.

C. I. Non sunt prohibendae uirgines sacrae, que causa religionis aliud monasterium adire desiderant.

C. II. Vota monachi sine consensu abbatis sui irrita sunt.

C. III. Monachum nullus suscipiat aut ordinet absque abbatis sui permissu.

Spalten:

843/844 - 851/852
Gehe zu Spalte: