Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XVI. Professionem uiduitatis faciant, et habitum religionis sumant, que castitatem seruare proponunt.

Vidua, que sanctae religionis obtinere propositum uoluerit,
sacerdoti uel ministro, ad quem aut ipsa uenerit, aut
quem ad se uenire contigerit, scriptis professionem faciat
a se aut signo, aut subscriptione notatam, continentem, se
et religionis propositum uelle, et hoc perhenniter inuiolate
seruare. Tunc accepta a sacerdote uel ministro apta religionis
professioni ueste, seu lectulo quiescens siue
in quocumque loco consistens, constanter utatur,
nec diuersi coloris aut diuersae partis eadem sit notabilis
uestis, sed religiosa et non suspecta.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

847/848
Gehe zu Spalte: