Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. II. Qui religiosum habitum sponte susceptum deserere uoluerit ad ipsum redire cogatur.

Item ex Concilio Tolletano VII. [c. 6.]
Procliuis autem cursus est ad uoluptatem et imitatrix
natura uiciorum. Quamobrem quisquis uirorum
uel mulierum habitum semel induerit spontanee religiosum,
aut si uir deditus ecclesiae, uel femina fuerit
delegata puellarum monasterio, in utroque sexu preuaricator
inuitus reuerti cogatur, ut uir detondeatur, et
puella ad monasterium regrediatur. Si autem quolibet
patrocinio desertores permanere uoluerint, sacerdotali sententia
a Christianorum cetu habeantur extorres, ut nec
locus eis ullus sit conmunionis. §. 1. Viduae quoque
(sicut iam dudum uniuersalis statuit sinodus) professionum
uel habitus sui desertrices superiori sententia condempnentur.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

849/850
Gehe zu Spalte: