Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. III. Monachum nullus suscipiat aut ordinet absque abbatis sui permissu.

Monachum, nisi aut permissu abbatis sui aut uoluntate
ad alterum monasterium conmigrantem, nullus abbas suscipere
aut retinere presumat; sed ubicumque fuerit, abbati suo
auctoritate canonum reuocetur. §. 1. Item: Clericis
sine conmendaticiis epistolis episcopi sui licentia non
pateat euagandi. In monachis quoque presentis sententiae
forma seruetur, quos si uerborum increpatio non
emendauerit, etiam uerberibus statuimus coherceri. §. 2.
Seruandum quoque de monachis, ne eis ad solitarias cellulas
liceat a congregatione discedere, nisi forte probatis
post emeritos labores, aut propter infirmitatis necessitatem
asperior abbatis regula remittatur. Quod ita demum
fiet, ut intra eadem monasterii septa manentes, tamen
sub abbatis potestate, separatas habere cellulas permittantur.
Abbati quoque singulas diuersas cellulas aut
plura monasteria habere non liceat, nisi tantum propter incursum
hostilitatis intra muros receptacula collocare.


Gratian. Verum hoc intelligendum est de monachis religiose
uiuentibus, quibus uota specialis abstinentiae uel alicuius districtionis,
que generalem consuetudinem suorum fratrum excedat,
sine abbatis consensu uouere non licet, ne super eos fratres
scandalizentur. Causa etiam illorum statutum est hoc, qui regularem
disciplinam subterfugientes peregrinationis uota sibi assumunt,
quod nec monacho, nec alicui clerico licet, ne hac occasione
ad secularem conuersationem redeat.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

851/852
Gehe zu Spalte: