Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

CAUSA XXI.

GRATIANUS.
Archipresbiter cuiusdam ecclesiae preposituram alterius accepit,
nec priorem uult relinquere; secularium quoque negociorum
procurator efficitur; claris et fulgidis uestibus se exornans ab
episcopo suo corrigitur; relicto suo offitio ad secularem iudicem
habet confugium. (Qu. I.) Queritur, an clericus in duabus
ecclesiis possit conscribi? (Qu. II.) Secundo, si unam uoluerit
relinquere, an liceat ei ad aliam transire? (Qu. III.) Tertio,
an procurationes secularium negociorum clericis liceat suscipere?
(Qu. IV.) Quarto, an claris et fulgidis uestibus eis ornari
expediat? (Qu. V.) Quinto, an ab episcopo correpti suum
offitium relinquere, et ad secularem iudicem confugere ualeant?

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Kapitel:

QUESTIO I.

C. I. In duabus ecclesiis clericus conscribi non debet.

[C. II.]

C. III. In una ecclesia titulatus alteram sibi commendatam potest habere.

C. IV. Duobus monasteriis unus abbas preesse non potest.

C. V. Unus episcopus duabus preficitur ecclesiis.

[C. VI.]

QUESTIO II.

C. I. Sine dimissoriis litteris in aliena ecclesia clericus non ordinetur.

C. II. Ad aliam ecclesiam clerico transire non licet, si propriis ministris sua fuerit destituta.

C. III. Nichil commune habeat cum priori qui ab una in aliam transfertur.

C. IV. Una ecclesia duobus sacerdotibus diuidi non potest.

C. V. Conductitiis presbiteris ecclesiae non conmittantur.

QUESTIO III.

[PALEA. C. I.

C. II. Qui annexi sunt clero secularium possessionum procuratores non fiant.

C. III. De eodem.

C. IV. Secularium negociorum procurationem clerici non suscipiant.

C. V. Non licet clericis molliciis et secularibus rebus obligari.

C. VI. Secularibus negociis clerici non alligentur.

C. VII. De eodem.

QUESTIO IV.

C. I. Corripiantur clerici, qui in unguentis et claris uestibus et fulgidis lasciuiunt.

C. II. Clerici siue in itinere ambulantes, siue alibi degentes, congruis sibi uestibus utantur.

C. III. Non secularibus uestibus, sed ordini suo conuenientibus clerici utantur.

C. IV. Extra domos sine proprio ornatu sacerdotes non appareant.

C. V. De eodem.

QUESTIO V.

C. I.

C. II. Presbiter uel diaconus ab episcopo depositus inperatorem non adeat.

C. III. Non defensetur ab aliquo qui episcoporum iudicio dampnatur.

C. IV. Communione priuetur qui ecclesiasticae disciplinae regulam fugientem defensare presumit.

C. V. Spe reconciliationis careat qui ab episcopis condempnatus inperatorem adierit.

C. VI. Episcoporum causae coram principibus examinari non debent.

Spalten:

851/852 - 859/860
Gehe zu Spalte: