Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. IV. Monasterialibus disciplinis nullus subiciatur inuitus.

Presens clericus, nomine Lambertus, una cum patre suo,
nomine Atto, quondam uidelicet comite, nunc autem clerico,
ad limina apostolorum properans adiit presentiam nostram,
asserens qualiter idem pater eius in laicali adhuc ordine
in prediis propriis edificasset duo monasteria, uoluntatem
gerens, ut post suum decessum presens eius filius Lambertus
in locum ei succederet, quem, infra teneram
etatem inter octauum et decimum annum constitutum,
memoratus pater proprio arbitrio absque regulari institutione
extra omnem illius uoluntatem cucullam induit. Igitur
post quoddam ipsius temporis spacium (ut ipse dicit) Salomon
episcopus cum quibusdam aliis absque patris oblatione
uel abbatis percepta benedictione eundem Lambertum
monastico induere fecit habitu (ut ferunt)
inuitum, et sub hac occasione paterna seu materna hereditate
a fratribus suis priuatum esse, atque contra omnem (ut
dictum est) uoluntatem suam quasi regularem illum monachum
permanere uoluit. Super qua re diligenti cura


inuestigantes, etiam sub adiuratione patrem ipsius, si uerum
diceret, interrogauimus; sed idem clericus Atto respondit,
se talem habuisse et habere uoluntatem, ut filius suus
uerus fieret monachus, et in locum ei succederet.
Sub testificatione autem iurando firmauit, quod,
quando primitus ei cucullam induit, idem Lambertus semper
restitit, et numquam se fieri monachum consensit; sed demum
ab insequentibus monachico est habitu uiolenter
indutus, asserens, quia numquam regulam aliquando
promisit, neque ego, pater eius, palla altaris indutum
illum obtuli, neque a quocumque sacerdote uel abbate (ut
mos poscit) benedictione percepta regulae umquam se
monachum subiectum futurum promisit. Super his
omnibus protestatus est prefatus clericus Atto, quia si
eo tempore tam durae obseruantiae monasticam intellexisset
regulam, numquam eundem filium suum Lambertum
coegisset portare cucullam. §. 1. Quapropter consulte psalmographi
uerba recolentes, quibus uoluntarie se Deo
sacrificare pronunciat, et uoluntaria oris sui beneplacita
fieri in conspectu Dei obsecrat, presentem, ut dictum est,
clericum nomine Lambertum minime debere existimauimus
sub tali uiolentia fieri monachum. Quod enim quis
non elegit, nec optat, profecto non diligit; quod autem
non diligit facile contempnit. Nullum ergo bonum nisi
uoluntarium. Idcirco et Dominus non ferendam in uia
uirgam, per quam uiolentia ulli inferatur, precepit. Quapropter
consultius agitur, si piis suasionibus contemptum
mundi et amorem Dei predicando, quam uiolentiam inferendo
ad celestem amorem illum accenderitis. Unde omnium
uestrum karitati hanc nostri apostolatus mandare decreuimus
epistolam, monentes atque precipientes, quatinus (si
ita uerum est, ut isti dicunt) nullus episcopus uel abbas, seu
monachorum reliquorum conuentus, monasticis regulis inuitum
illum subiacere conpellat; neque ullo modo fratres
eius per hanc occasionem licentiam habeant paterna seu
materna illum hereditate priuare; sed usque dum diuina
inspiratione conpunctus propria uoluntate regulae se
subdat, liceat eum a mundanis et laicalibus remotum uagationibus
uel negociis inter religiosos et ecclesiasticos uiros
in canonica degere uita. Non enim putamus (quod absit)
religiosos canonicos a sanctorum monachorum consortio
seiunctos, quia unusquisque secundum Apostolum propriam
mercedem accipiet secundum suum laborem.
III. Pars. Gratian. Si uero episcopi uel abbatis promissionibus
illecti aliqui tonsuram uel religionis uestem susceperint,
ipsi quidem in eo, quod ceperunt, permaneant, res uero eorum
heredibus suis restituantur.
Unde in Maguntiensi Concilio legitur:

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

849/850
Gehe zu Spalte: